HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XXI: De mutua charitate inter apostolos Et multitudinis credentium erat cor unum, et anima una

#Act IV

. Nec quisquam, corum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebant, sed erant illis omnia communia, et gratia magna erat in omnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot autem erant possessores domorum, aut agrorum vendebant, et ponebant pretia ante pedes apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. Tunc Joseph, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis, quod interpretatur filius consolationis, levites, Cyprius genere, cum haberet agrum, vendidit illum, et posuit pretium ante pedes apostolorum. Unde cum dixisset levites, ne videretur, non habere proprium, quia levitae non habebant haereditatem in terra, additum est. Cyprius genere, ut ostenderetur, natus in dispersione, et inter gentiles, et ideo licebat ei proprium habere. Sed est adhaerendum verbo Bedae super hunc locum, et tenendum hunc fuisse socium Pauli, non illum qui cum Matthia statutus est, quando cecidit sors super Matthiam, et quidam arbitrantur, ut dicit Beda, minus intuentes; quia hic Barnabas apellatur, id est filius consolationis, ille Barnabas, id est filius quietis interpretatur. Unde Lucas nominis interpretationem scienter addidit, ut hujus ad illum differentiam insinuaret.